

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 9: Versus 1
Primo tempore,[HIER.]Hae duae tribus ab Assyriis in captivitatem ductae sunt, etc., usque ad vidit prius lucem praedicantis Christi.Terra Zabulon.[ID.]In qua Christus primum praedicavit et miracula fecit: ibi enim aquas in vinum convertit, apostolos elegit.Via maris.Mare in hoc loco lacus Genezareth, qui Jordane influente efficitur. In cujus littore est Capharnaum, Tiberias, Bethsaida et Corozain, in quibus Dominus maxime commoratus est, et sic:Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam.Galilaeae gentium.Galilaeae duae sunt: una gentium, vicina Tyriis in tribu Nephtali; altera circa Tiberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon.